Mosaico decorativo

Gefunden 13039 Ergebnisse für: No

  • Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)

  • Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. (Liber Genesis 37, 22)

  • miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. (Liber Genesis 37, 24)

  • Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? (Liber Genesis 37, 26)

  • melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)

  • Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: (Liber Genesis 37, 29)

  • et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? (Liber Genesis 37, 30)

  • mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. (Liber Genesis 37, 32)

  • Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. (Liber Genesis 37, 33)

  • Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Liber Genesis 37, 35)

  • Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. (Liber Genesis 38, 1)

  • Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. (Liber Genesis 38, 3)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina