Fondare 13039 Risultati per: No
Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)
Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. (Liber Genesis 37, 22)
miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. (Liber Genesis 37, 24)
Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? (Liber Genesis 37, 26)
melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)
Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: (Liber Genesis 37, 29)
et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? (Liber Genesis 37, 30)
mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. (Liber Genesis 37, 32)
Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. (Liber Genesis 37, 33)
Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Liber Genesis 37, 35)
Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. (Liber Genesis 38, 1)
Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. (Liber Genesis 38, 3)