Gefunden 3573 Ergebnisse für: Man
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. (Liber Proverbiorum 27, 5)
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)
Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)
generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis. (Liber Proverbiorum 30, 28)
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. (Liber Proverbiorum 30, 32)
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. (Liber Proverbiorum 31, 13)
Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam. (Liber Proverbiorum 31, 16)
Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. (Liber Proverbiorum 31, 19)
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 20)
Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. (Liber Proverbiorum 31, 31)
Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 11)