Gefunden 3573 Ergebnisse für: Man
serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui: (Liber Proverbiorum 7, 2)
Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. (Liber Proverbiorum 8, 17)
Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes. (Liber Proverbiorum 10, 4)
Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit. (Liber Proverbiorum 10, 9)
Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur. (Liber Proverbiorum 11, 21)
Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit. (Liber Proverbiorum 12, 7)
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)
Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est, tributis serviet. (Liber Proverbiorum 12, 24)
Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. (Liber Proverbiorum 13, 11)
Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. (Liber Proverbiorum 14, 1)
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)
Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. (Liber Proverbiorum 15, 22)