Gefunden 116 Ergebnisse für: Invicem
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. (Epistula I ad Corinthios 16, 20)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. (Epistula II ad Corinthios 13, 12)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. (Epistula ad Galatas 5, 15)
Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. (Epistula ad Galatas 5, 17)
Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. (Epistula ad Galatas 5, 26)
cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, (Epistula ad Ephesios 4, 2)
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
subjecti invicem in timore Christi. (Epistula ad Ephesios 5, 21)
nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, (Epistula ad Philippenses 2, 3)