Gefunden 116 Ergebnisse für: Invicem

  • Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. (Evangelium secundum Ioannem 15, 12)

  • Hæc mando vobis: ut diligatis invicem. (Evangelium secundum Ioannem 15, 17)

  • Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)

  • Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)

  • Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? (Actus Apostolorum 2, 12)

  • Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, (Actus Apostolorum 4, 15)

  • Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. (Actus Apostolorum 15, 39)

  • Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. (Actus Apostolorum 19, 38)

  • Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. (Actus Apostolorum 21, 6)

  • Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. (Actus Apostolorum 26, 31)

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. (Actus Apostolorum 28, 4)

  • Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, (Actus Apostolorum 28, 25)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina