Mosaico decorativo

Gefunden 464 Ergebnisse für: Inter

  • Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. (Liber I Samuelis 24, 16)

  • Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, (Liber I Samuelis 26, 13)

  • Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)

  • Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. (Liber II Samuelis 3, 6)

  • Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus cui insederat, pertransivit. (Liber II Samuelis 18, 9)

  • David autem sedebat inter duas portas: speculator vero, qui erat in fastigio portæ super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum. (Liber II Samuelis 18, 24)

  • Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem? (Liber II Samuelis 19, 28)

  • Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. (Liber II Samuelis 21, 7)

  • Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. (Liber II Samuelis 23, 8)

  • Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. (Liber II Samuelis 23, 9)

  • Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. (Liber II Samuelis 23, 13)

  • et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. (Liber II Samuelis 23, 19)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina