Gefunden 464 Ergebnisse für: Inter
Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petræ ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde prærupti: nomen uni Boses, et nomen alteri Sene: (Liber I Samuelis 14, 4)
Et ait Saul: Mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum. Et captus est Jonathas. (Liber I Samuelis 14, 42)
Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)
Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. (Liber I Samuelis 17, 1)
Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex altera parte: vallisque erat inter eos. (Liber I Samuelis 17, 3)
David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)
Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas? (Liber I Samuelis 19, 24)
De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 23)
Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 42)
Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam. (Liber I Samuelis 21, 13)
Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. (Liber I Samuelis 22, 9)
Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 13)
