Mosaico decorativo

Gefunden 267 Ergebnisse für: Iesu Transformat Aquam In Vinum

  • Et propinabitis nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. (Prophetia Amos 2, 12)

  • Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 8)

  • Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. (Prophetia Amos 5, 11)

  • bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. (Prophetia Amos 6, 6)

  • Et convertam captivitatem populi mei Israël ; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. (Prophetia Amos 9, 14)

  • Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. (Prophetia Ionae 3, 7)

  • Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste. (Prophetia Michaeae 2, 11)

  • Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ; et mustum, et non bibes vinum. (Prophetia Michaeae 6, 15)

  • Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. (Prophetia Nahum 3, 14)

  • Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)

  • Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. (Prophetia Sophoniae 1, 13)

  • et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum. (Prophetia Aggaei 1, 11)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina