Gefunden 267 Ergebnisse für: Iesu Transformat Aquam In Vinum
Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. (Liber Ieremiae 35, 14)
reversi sunt, inquam, omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messem multam nimis. (Liber Ieremiae 40, 12)
Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. (Liber Ieremiae 48, 33)
Lamed. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. (Lamentationes 2, 12)
Coph. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus. (Lamentationes 5, 4)
Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 11)
Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent, (Prophetia Ezechielis 4, 16)
Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe. (Prophetia Ezechielis 12, 18)
Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. (Prophetia Ezechielis 12, 19)
Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis. (Prophetia Ezechielis 19, 10)
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)