Gefunden 1655 Ergebnisse für: Filii Aaron
Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ? (Liber Exodus 6, 12)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti. (Liber Exodus 6, 13)
Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : (Liber Exodus 6, 14)
hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)
Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 17)
Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. (Liber Exodus 6, 18)
Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas. (Liber Exodus 6, 19)
Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 20)
Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri. (Liber Exodus 6, 21)
Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri. (Liber Exodus 6, 22)
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 6, 23)
Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum. (Liber Exodus 6, 24)