Mosaico decorativo

Löydetty 1655 Tulokset: Filii Aaron

  • Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ? (Liber Exodus 6, 12)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti. (Liber Exodus 6, 13)

  • Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : (Liber Exodus 6, 14)

  • hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)

  • Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 17)

  • Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. (Liber Exodus 6, 18)

  • Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas. (Liber Exodus 6, 19)

  • Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 20)

  • Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri. (Liber Exodus 6, 21)

  • Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri. (Liber Exodus 6, 22)

  • Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 6, 23)

  • Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum. (Liber Exodus 6, 24)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina