Gefunden 497 Ergebnisse für: Eva
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. (Evangelium secundum Lucam 1, 19)
Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. (Evangelium secundum Lucam 3, 18)
Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, (Evangelium secundum Lucam 4, 18)
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: (Evangelium secundum Lucam 7, 22)
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, (Evangelium secundum Lucam 8, 1)
Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. (Evangelium secundum Lucam 9, 6)
Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? (Evangelium secundum Lucam 14, 34)
Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: (Evangelium secundum Lucam 16, 23)
