Gefunden 497 Ergebnisse für: Eva
Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)
Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 13)
Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, (Evangelium secundum Marcum 1, 14)
et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. (Evangelium secundum Marcum 1, 31)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)
Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, (Evangelium secundum Marcum 10, 29)
Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. (Evangelium secundum Marcum 13, 10)
Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
