Mosaico decorativo

Gefunden 2391 Ergebnisse für: Enim

  • Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)

  • Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. (Epistula ad Romanos 8, 5)

  • quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)

  • Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)

  • Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 14)

  • Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). (Epistula ad Romanos 8, 15)

  • Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)

  • Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. (Epistula ad Romanos 8, 18)

  • Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: (Epistula ad Romanos 8, 20)

  • Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. (Epistula ad Romanos 8, 22)

  • Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)

  • Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, (Epistula ad Romanos 8, 38)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina