Fondare 2391 Risultati per: Enim
Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)
Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. (Epistula ad Romanos 8, 5)
quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 14)
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). (Epistula ad Romanos 8, 15)
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)
Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. (Epistula ad Romanos 8, 18)
Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: (Epistula ad Romanos 8, 20)
Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. (Epistula ad Romanos 8, 22)
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, (Epistula ad Romanos 8, 38)