Mosaico decorativo

Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom

  • Et ait Moyses : Non potest ita fieri : abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro : quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent. (Liber Exodus 8, 26)

  • Viam trium dierum pergemus in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis. (Liber Exodus 8, 27)

  • Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. (Liber Exodus 8, 28)

  • At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. (Liber Exodus 8, 29)

  • Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. (Liber Exodus 8, 30)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)

  • Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël. (Liber Exodus 9, 4)

  • Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra. (Liber Exodus 9, 5)

  • Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)

  • Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. (Liber Exodus 9, 8)

  • Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 13)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina