Fondare 8719 Risultati per: Dom
Et ait Moyses : Non potest ita fieri : abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro : quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent. (Liber Exodus 8, 26)
Viam trium dierum pergemus in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis. (Liber Exodus 8, 27)
Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. (Liber Exodus 8, 28)
At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. (Liber Exodus 8, 29)
Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. (Liber Exodus 8, 30)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)
Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël. (Liber Exodus 9, 4)
Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra. (Liber Exodus 9, 5)
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. (Liber Exodus 9, 8)
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)
Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 13)