Gefunden 2423 Ergebnisse für: Dies Domini
Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 35)
Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 36)
Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: (Liber Leviticus 23, 37)
exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. (Liber Leviticus 23, 38)
A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. (Liber Leviticus 23, 39)
Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël. (Liber Leviticus 23, 44)
Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. (Liber Leviticus 24, 4)
et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. (Liber Leviticus 24, 7)
eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. (Liber Leviticus 24, 9)
et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)
Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. (Liber Leviticus 27, 21)