Mosaico decorativo

Gefunden 2423 Ergebnisse für: Dies Domini

  • Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)

  • Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: (Liber Leviticus 23, 5)

  • et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. (Liber Leviticus 23, 6)

  • Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, (Liber Leviticus 23, 7)

  • sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 8)

  • Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. (Liber Leviticus 23, 12)

  • Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. (Liber Leviticus 23, 13)

  • usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)

  • ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. (Liber Leviticus 23, 17)

  • Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. (Liber Leviticus 23, 18)

  • Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. (Liber Leviticus 23, 27)

  • Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 28)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina