Gefunden 948 Ergebnisse für: Dicit
Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)
Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. (Liber Isaiae 40, 1)
Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus. (Liber Isaiae 40, 25)
Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. (Liber Isaiae 41, 14)
Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. (Liber Isaiae 41, 21)
Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos ; firmans terram, et quæ germinant ex ea ; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: (Liber Isaiae 42, 5)
Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)
Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. (Liber Isaiae 43, 12)
Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. (Liber Isaiae 43, 14)
Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ; (Liber Isaiae 43, 16)
Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 2)
