Gefunden 948 Ergebnisse für: Dicit
non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)
Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)
Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: (Epistula ad Hebraeos 10, 5)
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: (Epistula ad Hebraeos 10, 16)
Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula Iacobi 4, 6)
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. (Epistula I Ioannis 2, 4)
Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (Epistula I Ioannis 2, 6)
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. (Epistula I Ioannis 2, 9)
Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. (Epistula II Ioannis 1, 11)
Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 1, 8)
Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: (Apocalypsis Ioannis 2, 1)