Mosaico decorativo

Gefunden 636 Ergebnisse für: Deum

  • Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. (Liber II Maccabaeorum 7, 37)

  • Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. (Liber II Maccabaeorum 8, 36)

  • Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo: (Liber Proverbiorum 3, 7)

  • Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. (Liber Proverbiorum 14, 2)

  • Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)

  • Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. (Liber Proverbiorum 17, 15)

  • Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. (Liber Proverbiorum 19, 3)

  • Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. (Liber Proverbiorum 20, 10)

  • Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)

  • Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. (Liber Ecclesiastes 8, 12)

  • et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina