Mosaico decorativo

Gefunden 3322 Ergebnisse für: Cor

  • Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. (Liber Ecclesiastes 7, 4)

  • Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. (Liber Ecclesiastes 7, 5)

  • Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ; (Liber Ecclesiastes 7, 6)

  • Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. (Liber Ecclesiastes 7, 8)

  • Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. (Liber Ecclesiastes 7, 14)

  • Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ; (Liber Ecclesiastes 7, 22)

  • et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. (Liber Ecclesiastes 8, 5)

  • Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. (Liber Ecclesiastes 8, 16)

  • Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. (Liber Ecclesiastes 9, 3)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina