Löydetty 3322 Tulokset: Cor
Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. (Liber Ecclesiastes 7, 4)
Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. (Liber Ecclesiastes 7, 5)
Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ; (Liber Ecclesiastes 7, 6)
Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. (Liber Ecclesiastes 7, 8)
Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. (Liber Ecclesiastes 7, 14)
Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ; (Liber Ecclesiastes 7, 22)
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)
Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. (Liber Ecclesiastes 8, 5)
Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)
Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. (Liber Ecclesiastes 8, 16)
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. (Liber Ecclesiastes 9, 3)