Mosaico decorativo

Gefunden 22502 Ergebnisse für: És

  • Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)

  • Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. (Liber Genesis 41, 26)

  • Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. (Liber Genesis 41, 27)

  • quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)

  • et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. (Liber Genesis 41, 31)

  • Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. (Liber Genesis 41, 32)

  • qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, (Liber Genesis 41, 34)

  • qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. (Liber Genesis 41, 35)

  • Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. (Liber Genesis 41, 36)

  • locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? (Liber Genesis 41, 38)

  • Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)

  • Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. (Liber Genesis 41, 42)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina