pronađen 22502 Rezultati za: És
Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)
Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. (Liber Genesis 41, 26)
Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. (Liber Genesis 41, 27)
quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)
et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. (Liber Genesis 41, 31)
Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. (Liber Genesis 41, 32)
qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, (Liber Genesis 41, 34)
qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. (Liber Genesis 41, 35)
Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. (Liber Genesis 41, 36)
locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? (Liber Genesis 41, 38)
Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. (Liber Genesis 41, 42)