Gefunden 100 Ergebnisse für: vestrae

  • In die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea sua, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; (Liber Isaiae 31, 7)

  • Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis. (Liber Isaiae 46, 1)

  • Haec dicit Dominus: “Ubinam est liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimissa est mater vestra. (Liber Isaiae 50, 1)

  • Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. (Liber Isaiae 55, 8)

  • sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)

  • Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)

  • Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis, (Liber Ieremiae 5, 25)

  • Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi”. (Liber Ieremiae 6, 20)

  • Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. (Liber Ieremiae 9, 19)

  • “Dic regi et dominatrici: In humo sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. (Liber Ieremiae 13, 18)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra et opere perpetrate ea. (Liber Ieremiae 44, 25)

  • in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, ut dissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur et cessent idola vestra, et conterantur delubra vestra, et deleantur opera vestra. (Prophetia Ezechielis 6, 6)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina