Gefunden 2345 Ergebnisse für: sed
Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti. (Apocalypsis Ioannis 2, 4)
Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. (Apocalypsis Ioannis 2, 6)
Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. (Apocalypsis Ioannis 2, 9)
Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari; (Apocalypsis Ioannis 2, 14)
Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta. (Apocalypsis Ioannis 2, 20)
Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. (Apocalypsis Ioannis 3, 4)
Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. (Apocalypsis Ioannis 3, 9)
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 21)
Statim fui in spiritu: et ecce thronus positus erat in caelo; et supra thronum sedens; (Apocalypsis Ioannis 4, 2)
et, qui sedebat, similis erat aspectu lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu similis smaragdo. (Apocalypsis Ioannis 4, 3)
Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum coronas aureas. (Apocalypsis Ioannis 4, 4)
Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, (Apocalypsis Ioannis 4, 9)