Gefunden 2345 Ergebnisse für: sed
ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)
sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. (Epistula I Petri 4, 13)
Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, (Epistula I Petri 5, 2)
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. (Epistula I Petri 5, 3)
Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. (Epistula II Petri 1, 16)
non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines. (Epistula II Petri 1, 21)
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos: (Epistula II Petri 2, 4)
et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens; (Epistula II Petri 2, 5)
Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)
Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; (Epistula I Ioannis 2, 1)
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi. (Epistula I Ioannis 2, 2)