Gefunden 133 Ergebnisse für: operatur caro
Respondens autem Iesus dixit ei: “Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 22)
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. (Evangelium secundum Marcum 10, 8)
Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma”. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
et videbit omnis caro salutare Dei”. (Evangelium secundum Lucam 3, 6)
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 6)
Iesus autem respondit eis: “Pater meus usque modo operatur, et ego operor”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)