Gefunden 133 Ergebnisse für: operatur caro

  • et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 12, 6)

  • haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)

  • Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)

  • Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)

  • Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 16, 10)

  • Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. (Epistula II ad Corinthios 1, 6)

  • Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 12)

  • Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis, (Epistula II ad Corinthios 4, 17)

  • Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores. (Epistula II ad Corinthios 7, 5)

  • Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur. (Epistula II ad Corinthios 7, 10)

  • In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo (Epistula II ad Corinthios 9, 11)

  • scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina