Gefunden 143 Ergebnisse für: nostra

  • imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: “Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!”. (Liber Genesis 24, 60)

  • Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26, 20)

  • et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum”. (Liber Genesis 34, 23)

  • Responderunt: “Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?”. (Liber Genesis 34, 31)

  • Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est”. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)

  • Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris”. (Liber Genesis 43, 22)

  • Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium”. (Liber Genesis 46, 34)

  • Cur ergo moriemur, te vidente, et nos et terra nostra? Eme nos et terram nostram in servitutem regiam et praebe semina, ne, pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem”. (Liber Genesis 47, 19)

  • Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur? (Liber Numeri 20, 4)

  • Locutusque contra Deum et Moysen ait: “Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo”. (Liber Numeri 21, 5)

  • “Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit. (Liber Numeri 31, 49)

  • quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur. (Liber Numeri 36, 3)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina