Gefunden 143 Ergebnisse für: nostra

  • nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum”. Et non respondit ei verbum. (Liber I Maccabaeorum 15, 35)

  • Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit”. (Liber I Maccabaeorum 16, 3)

  • Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant”. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)

  • tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cupressina. (Canticum Canticorum 1, 17)

  • Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra, (Canticum Canticorum 2, 12)

  • Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est? (Canticum Canticorum 8, 8)

  • Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)

  • nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)

  • Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)

  • Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus”. (Liber Sapientiae 5, 13)

  • Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: “Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?””. (Liber Isaiae 20, 6)

  • Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina