Gefunden 99 Ergebnisse für: finem temporum

  • Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)

  • Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Tu autem vade ad finem et requiesce; et stabis in sorte tua in fine dierum”. (Hucusque Daniel in Hebraeo volumine legimus. Cetera, quae sequuntur usque ad finem libri, de Theodotionis editione translata sunt). (Prophetia Danielis 12, 13)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem, (Prophetia Amos 1, 11)

  • Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)

  • Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit. (Prophetia Habacuc 2, 3)

  • Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)

  • Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. (Prophetia Malachiae 3, 6)

  • Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)

  • et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)

  • qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 13)

  • Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina