Gefunden 994 Ergebnisse für: erit

  • Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde munda erit. (Liber Leviticus 15, 28)

  • In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. (Liber Leviticus 16, 30)

  • et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)

  • et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum”. (Liber Leviticus 17, 7)

  • Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. (Liber Leviticus 17, 15)

  • Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile. (Liber Leviticus 19, 7)

  • immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua, (Liber Leviticus 22, 6)

  • si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile. (Liber Leviticus 22, 20)

  • Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)

  • Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, (Liber Leviticus 23, 7)

  • sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo”. (Liber Leviticus 23, 8)

  • Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 21)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina