Trouvé 994 Résultats pour: erit
Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde munda erit. (Liber Leviticus 15, 28)
In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. (Liber Leviticus 16, 30)
et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum”. (Liber Leviticus 17, 7)
Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. (Liber Leviticus 17, 15)
Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile. (Liber Leviticus 19, 7)
immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua, (Liber Leviticus 22, 6)
si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile. (Liber Leviticus 22, 20)
Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)
Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, (Liber Leviticus 23, 7)
sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo”. (Liber Leviticus 23, 8)
Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 21)