Gefunden 16 Ergebnisse für: aream
Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. (Liber Genesis 50, 10)
Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)
Lavare igitur, ungere et induere pallio tuo ac descende in aream; non te videat homo, donec esum potumque finierit. (Liber Ruth 3, 3)
Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus. (Liber Ruth 3, 6)
Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. (Liber II Samuelis 6, 6)
Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: “Sufficit; nunc contine manum tuam!”. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei. (Liber II Samuelis 24, 16)
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum?”. Cui David ait: “Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo”. (Liber II Samuelis 24, 21)
Cui respondens rex ait: “Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita”. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta. (Liber II Samuelis 24, 24)
Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt. (Liber I Paralipomenon 13, 9)
Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “Sufficit, iam cesset manus tua”. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 15)
Numquid credes illi quod revertatur et sementem in aream tuam congreget? (Liber Iob 39, 12)
Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque cubitorum in circuitu. (Prophetia Ezechielis 41, 11)