Mosaico decorativo

Gefunden 794 Ergebnisse für: Wallensis Ierusalem

  • et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. (Liber Esdrae 7, 15)

  • Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et a sacerdotibus pro domo Dei sui, quae est in Ierusalem, (Liber Esdrae 7, 16)

  • igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem. (Liber Esdrae 7, 17)

  • Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem. (Liber Esdrae 7, 19)

  • Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem, (Liber Esdrae 7, 27)

  • vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini”. (Liber Esdrae 8, 29)

  • Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri. (Liber Esdrae 8, 30)

  • Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via, (Liber Esdrae 8, 31)

  • et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus. (Liber Esdrae 8, 32)

  • Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius, et dedit nobis refugium in Iuda et Ierusalem. (Liber Esdrae 9, 9)

  • Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem; (Liber Esdrae 10, 7)

  • Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis. (Liber Esdrae 10, 9)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina