Gefunden 794 Ergebnisse für: Wallensis Ierusalem
Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum completum est”. (Liber Esdrae 5, 16)
Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis, quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut aedificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos”. (Liber Esdrae 5, 17)
“Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, (Liber Esdrae 6, 3)
Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei. (Liber Esdrae 6, 5)
Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia. (Liber Esdrae 6, 9)
Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo”. (Liber Esdrae 6, 12)
Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. (Liber Esdrae 6, 18)
Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis. (Liber Esdrae 7, 7)
Venit in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. (Liber Esdrae 7, 8)
In primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. (Liber Esdrae 7, 9)
A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. (Liber Esdrae 7, 13)
A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, (Liber Esdrae 7, 14)