Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". (Liber Leviticus 8, 32)
Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in expiationem eorum. (Liber Leviticus 8, 34)
Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum Moysi. (Liber Leviticus 8, 36)
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)
“Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino. (Liber Leviticus 9, 2)
Dixit et ad Aaron: “Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 9, 7)
Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 9, 10)
Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem; (Liber Leviticus 9, 15)
et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum. (Liber Leviticus 9, 17)
Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris (Liber Leviticus 9, 19)
pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)
Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; (Liber Leviticus 9, 23)