Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit; (Liber Leviticus 8, 12)
filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 13)
Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas, (Liber Leviticus 8, 14)
Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; (Liber Leviticus 8, 16)
vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 17)
Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas, (Liber Leviticus 8, 18)
Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni; (Liber Leviticus 8, 20)
lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 21)
Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas. (Liber Leviticus 8, 22)
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)
Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 29)
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; (Liber Leviticus 8, 31)