Gefunden 1102 Ergebnisse für: Usque
neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 12, 9)
de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae, (Liber Deuteronomii 13, 8)
assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies. (Liber Deuteronomii 15, 17)
Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. (Liber Deuteronomii 16, 4)
Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum. (Liber Deuteronomii 28, 35)
Et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum. (Liber Deuteronomii 28, 46)
Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. (Liber Deuteronomii 28, 64)
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 29, 3)
liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas, (Liber Deuteronomii 29, 10)
Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius. (Liber Deuteronomii 29, 28)
Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. (Liber Deuteronomii 30, 13)
Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius et ad finem usque complevit: (Liber Deuteronomii 31, 30)