Gefunden 1102 Ergebnisse für: Usque
vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 4, 4)
Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. (Liber Deuteronomii 4, 11)
Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, (Liber Deuteronomii 4, 32)
ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est Hermon, (Liber Deuteronomii 4, 48)
omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabae et usque ad radices montis Phasga. (Liber Deuteronomii 4, 49)
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum (Liber Deuteronomii 7, 2)
Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes et ad caelum usque muratas, (Liber Deuteronomii 9, 1)
Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis. (Liber Deuteronomii 9, 7)
Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)
omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem; (Liber Deuteronomii 11, 4)
quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. (Liber Deuteronomii 11, 12)
omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. (Liber Deuteronomii 11, 24)