Mosaico decorativo

Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel

  • Responditque rex Israel: “Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea”. (Liber I Regum 20, 4)

  • Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: “Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui”. (Liber I Regum 20, 7)

  • Et respondens rex Israel ait: “Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus”. (Liber I Regum 20, 11)

  • Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus”. (Liber I Regum 20, 13)

  • Recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem milia. (Liber I Regum 20, 15)

  • et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. (Liber I Regum 20, 20)

  • Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)

  • Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te”. (Liber I Regum 20, 22)

  • Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel. (Liber I Regum 20, 26)

  • Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram. (Liber I Regum 20, 27)

  • Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: “Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus”. (Liber I Regum 20, 28)

  • Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina