pronađen 2521 Rezultati za: Tribus Ex Israel
Responditque rex Israel: “Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea”. (Liber I Regum 20, 4)
Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: “Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui”. (Liber I Regum 20, 7)
Et respondens rex Israel ait: “Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus”. (Liber I Regum 20, 11)
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus”. (Liber I Regum 20, 13)
Recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem milia. (Liber I Regum 20, 15)
et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. (Liber I Regum 20, 20)
Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)
Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te”. (Liber I Regum 20, 22)
Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel. (Liber I Regum 20, 26)
Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram. (Liber I Regum 20, 27)
Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: “Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus”. (Liber I Regum 20, 28)
Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)