Mosaico decorativo

Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel

  • Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. (Liber Iosue 20, 9)

  • Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel (Liber Iosue 21, 1)

  • Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum. (Liber Iosue 21, 3)

  • Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. (Liber Iosue 21, 8)

  • Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo (Liber Iosue 21, 41)

  • Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. (Liber Iosue 21, 45)

  • Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Iosue 22, 9)

  • Cum audissent filii Israel aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse altare e regione terrae Chanaan ad Iordanis circulos ex adverso filiorum Israel, (Liber Iosue 22, 11)

  • et decem principes cum eo, singulos de tribubus, unusquisque erat caput familiae in cognationibus Israel. (Liber Iosue 22, 14)

  • “Haec mandat omnis coetus Domini: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum, Deum Israel, aedificantes vobis altare sacrilegum et a cultu illius recedentes? (Liber Iosue 22, 16)

  • Et vos hodie reliquistis Dominum, et factum est ut rebellaretis contra Dominum; et cras in universum coetum Israel eius ira desaeviet. (Liber Iosue 22, 18)

  • Nonne Achan filius Zarae praeteriit mandatum Domini de anathemate, et super omnem coetum Israel ira Domini incubuit? Et ille erat unus homo; atque utinam solus perisset in scelere suo!”. (Liber Iosue 22, 20)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina