Mosaico decorativo

Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel

  • De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas, (Liber Iosue 16, 8)

  • Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos. (Liber Iosue 17, 13)

  • Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixe runt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta. (Liber Iosue 18, 1)

  • Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. (Liber Iosue 18, 2)

  • quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini”. (Liber Iosue 18, 7)

  • Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum. (Liber Iosue 18, 10)

  • Haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 16)

  • Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 39)

  • Haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 48)

  • Cumque complessent terram sorte dividere singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui, (Liber Iosue 19, 49)

  • Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi conventus; compleveruntque partiri terram. (Liber Iosue 19, 51)

  • Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: “Loquere filiis Israel et dic eis: (Liber Iosue 20, 1)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina