Gefunden 3412 Ergebnisse für: Terra Israel
Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel”. (Liber Exodus 19, 6)
“Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. (Liber Exodus 20, 2)
Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. (Liber Exodus 20, 4)
Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)
Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 22, 20)
Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 23, 9)
Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. (Liber Exodus 23, 26)
Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. (Liber Exodus 23, 29)
Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum”. (Liber Exodus 23, 33)
Moysi quoque dixit: “Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)