Mosaico decorativo

Fondare 3412 Risultati per: Terra Israel

  • Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel”. (Liber Exodus 19, 6)

  • “Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. (Liber Exodus 20, 2)

  • Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. (Liber Exodus 20, 4)

  • Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)

  • Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 22, 20)

  • Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 23, 9)

  • Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. (Liber Exodus 23, 26)

  • Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. (Liber Exodus 23, 29)

  • Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum”. (Liber Exodus 23, 33)

  • Moysi quoque dixit: “Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina